ANTÍFONAS DE NOSSA SENHORA

Tempo
comum
SALVE REGINA, mater misericordiae / Vita,
dulcedo, et spes nostra, salve. / Ad te clamamus, exsules, filii
evae. / Ad te suspiramus, gementes et flentes / in hac lacrimarum
valle. / Eia ergo, Advocata nostra, / illos tuos misericordes oculos
/ ad nos converte. / Et Iesum, benedictum fructum ventris tui, /
nobis post hoc exsilium ostende. / O clemens, O pia, O dulcis Virgo
Maria.
Tempo pascal
REGINA
COELI, laetare, Alleluia / Quia quem meruisti portare, Alleluia /
Resurrexit, sicut dixit, Alleluia / Ora pro nobis Deum,
Alleluia.
Tempo quaresmal
AVE
REGINA CAELORUM, Ave, Domina Angelorum / Salve, radix, salve, porta /
Ex qua mundo lux est orta / Gaude, Virgo gloriosa / Super omnes
speciosa, / Vale, o valde decora, / Et pro nobis Christum
exora.
Tempo do advento
ALMA
REDEMPTORIS MATER, quæ pérvia cæli / Porta manes, et stella maris,
succúrre cadénti, / Súrgere qui curat pópulo: tu quæ genuísti,
/ Natúra miránte, tuum sanctum Genitórem / Virgo prius ac
postérius, Gabriélis ab ore / Sumens illud Ave, peccatórum
miserére.
Comentários
Postar um comentário